<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

86. SIMIA. (Perry 364)

COncilio cogens animalia Iuppiter olim
Consilio causam, cur ea cogat, habet.
Cuinam sit soboles pulcherrima scire laborat,
Discere quod tali conditione parat.
Simiolum tum prima suum mox Simia praefert,
Ostendensque Iovi talia verba facit:
Desine plus aliis formosam quaerere prolem
Iuppiter, hac quod sit non prior ulla, liquet.
Cui Deus, est ideo nudis ea natibus, inquit,
Hoc insigne probes scilicet esse decus.
Qui temere se non ipsum laudare veretur,
Ille suo laus haec sordeat ore facit.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.