Aesop's Fables: Phaedrus
Book IV - XIII. Simius Tyrannus (Perry
569)
"Vtilius homini nil est quam recte loqui."
Probanda cunctis est quidem sententia;
sed ad perniciem solet agi sinceritas,
[ubi ueritate plus ualet mendacium.]
Duo homines, unus fallax et alter uerax, iter simul agebant. Et cum ambularent,
uenerunt inprouinciam simiarum. Quos ut uidit una ex multitudine simiarum,
ipse qui prior esse uidebatur,iussit eos teneri, ut interrogaret quid
de illo homines dicerent. Iussitque omnes sibi similes adstareante se
ordine longo, dextra laeuaque, et sibi sedile parari; sicut uiderat imperatorem
aliquando,taliter sibi adstare fecit. Iubentur homines adduci in medio.
Ait maior: "Quis sum ego?" Fallaxdixit: "Tu es imperator." Iterum interrogat:
"Et isti quos uides ante me stare?"Respondit: "Hi suntcomites tui, primicerii,
campidoctores, militares officii." Et quia mendacio laudatus est cum turbasua,
iubet illum munerari, et quia adulatus est, omnes illos fefellit. Verax
autem apud se cogitabar:"Si iste mendax, qui omnia mentitur, sic accepit,
si uerum dixero, magis munerabor." Tunc aitmaior simia: "Dic et tu, quis
sum ego, et hi quos ante me uides?" At ille, qui semper ueritatemamabat
et loqui consueuerat, respondit: "Tu es uere simia, et omnes hi similes
tui simiae sempersunt." Iubentur continuo lacerari dentibus et unguibus,
eo quod uerum dixisset.
Malis hominibus, qui fallaciam et malitiam amant, honestatem et ueritatem
lacerant.
Latin text from Phaedrus at The
Latin Library (Ad Fontes), English translations from The
Fables of Phaedrus Translated into English Verse by Christopher Smart
(London: 1913). Ben Perry, Babrius and Phaedrus (Loeb),
contains the Latin texts of Phaedrus, with a facing English translation, along
with a valuable appendix listing all the Aesop's fables attested in Greek and/or
in Latin. Invaluable.
|