<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

114. de divite qui sanguinem minuit (p. 635 in Hervieux; Perry).

Dives quidam sanguinem minuit, quem Filie sue servandum commisit, ut post moram medicus illum inspiceret et in eo infirmitatis sue certa signa inveniret. Filia vero negligens sanguinem male custodivit. Canis namque accedens partim effudit et partim absorbuit. Quod ut Puella percepit, patris iram metuens, satis inde doluit socieque sue statim casum retulit; que consolata eam dixit : Scio quid facies. Tu sanguinem in ipso vasculo minues, et ad patris imperium medico presentabis; non erit qui istud percipere possit. Placuit ei consilium et ipsa festinat ad factum. Medicus autem, non fallax artis observator, mox ut sanguinem vidit, gravidacionis in eo legit signa certissima, et ait Domino : Certus sum ego, secundum regulas artis mee, quod in sanguine isto manifesta est eius a quo missus est inpregnacio. Miratur inde Dominus, nec mirari sufficit qualiter hec inaudita res in eo facta sit; et de futuro partus magnum imorem concepit. Tota domus stupet et miratur, et pro domino inpregnato sollicitatur, et, dum agendum quid sit ignorat, medicum mendacem et deceptorem iudicant. Dum itaque talia gerunt et futurum periculum pertimescunt, eventum rei diligencius exquirunt, et, sanguinis effusione reperta, Puellam cognunt et rogant ut per eam veritatem intelligant. Videns ergo Puella medicum non posse falli, rem in ordine exposuit, et patri ignominiam suam detexit.
Moralitas. Sic solet fieri manifestum quod ab infideli et negligenti minus fit honestum.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.