<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

115. de homine et serpente (p. 636 in Hervieux; Perry 573).

Facta est societas inter Hominem et Serpentem, et tali condicione erant unanimes, ut Homo singulis diebus lac in vasculo Serpenti daret, et Serpens Hominem ditavit. Homo itaque, dives factus et potens, quodam tempore, ut debuit, Serpenti grates retulit, qui[a] per eum diviciis (h)abundaret et honoribus. Cui Serpens respondit : Ego, utrum volo, vel bene vel mane facere possum, et divicias, cum placet, confero; si michi displicet, collatas aufero. Quod cum Vir Mulieri narravit, ait illi Mulier : Si ita es[t] ut dicis, melius michi videtur ut eum iam dives interficias, quam ut aliquando iratum sencias et subtractis istis opibus in pauper[i]em redeas. Sedit (sic) Viro consilium Mulieris, et uno die, cum solito more lac Serpenti preberet, socium caput ascia fundere conatus est. Sed Serpens callidus in antris se traxit, et lapis ictum recepit et vulnus. Serpens igitur, iratus et statim ad vindictam egressus, oves Rustici invasit, et plurimas earum inutiles reddidit. Sequenti quoque die filium eius in cunis interfecit. Tunc ait Homo Mulieri : Consilium tuum fuit inutile; unde ut melius michi consulas nobis est necesse. Et ait illa : Nescio quid facias melius, quam quod cum eo in primum, si possibile sit, redeas fedus. Homo igitur cum lacte suo petit antrum offensi socii, temptaturus si munere lactis possit placari. Vocatus ergo ad prandia, Serpens de spelunca respondit et quid Rusticus vellet interrogavit. Et ait ille : Lac ex more defero, et amissam graciam vestram supplex reposco. Tunc Serpens dixit ei : Vix poterit fieri quod reddamur amici quales prius fuimus, sed aliqua simul habere poterimus. Afferte ergo lac ut soletis, et, eo ante speluncam posito, recedere debetis, et merces vestra bona erit, et ita erimus adhuc, si velitis, amici; sed, nisi fallor, neuter de cetero bene credet alteri. Quia, cum ego videro vulnus lapidis, memor ero semper securis, et tu, cum cunas videris, presens erit memoria Serpentis.
Moralitas. Amicicia semel graviter lesa, vix solet fieri quod de cetero sit omnimodis integra.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.