Aesop's Fables: Romulus Anglicus
116. de mulo (p. 637 in Hervieux; Perry).
Mulus, cum vellet nubere, filiam Solis sibi sponsam expeciit, utpote
qui de alto genere suum instituere intendebat coniugium; super hoc Solem
sollicitare cepit. Cui ait Sol : Si genus et potenciam in sponsa requiris,
ostendam tibi potenciorem me, Nubem scilicet, qui radios meos, ne mundo
luceam, sepissime abscondit. Vadam, inquit Mulus, et eius expetam filiam,
quia tu eius potenciam tibi preponis. Venit igitur ad Nubem expetens ab
ea filiam suam. Cui Nubes respondit : Si genus et potenciam in sponsa
requiris, ostendam tibi potenciorem me, Ventum scilicet, qui me dissipat
et dividit in diversas celi plagas. Si ita est, ait Mulus, ipsius filie
coniugium petam, quia potenciam ipsius esse predicas tantam. Venit ergo
ad Ventum, dicens : Quia duobus forcior diceris, Sole videlicet et Nube,
filiam tuam, utpote magnis ortam natalibus, sponsam expeto. Cui Ventus
: Si vires pensas, Filiam Muri expete, quoniam ipse viribus me valide
resistit, et impetus meos valida sustinet fortitudine. Vadam, ait Mulus,
et quod hortaris faciam, maxime cum eius fortitudinem tam validam dicas.
Venit ergo ad Murum dicens : Ventus, cuius filiam expecii, me misit ad
te, vires tuas valides esse ostendens. Da igitur michi filiam tuam. Cui
respondit Murus : Si alicuius potentis filiam requiris, ostendam tibi
cui ego resistere non valeo. Mus, qui interioria mea rimatur assidue,
qui, ubi fortissimus sum, me perfodit, et in summitate mea thalamos suos
collocat, ipse est quem me iudico forciorem. Satis est hoc, inquit Mulus;
sed filia ipsius neptis mea est, et intendebam aliunde parentelam contrahere,
ut genus meum nobilitarem. Respondit Murus : Cui (sic pro Cum) ad diversos
transieris, apciorem tibi nuptam quam filiam Muris numquam invenies, quia,
si talem, que alcioris est generis, assumpseris, dum ipsa semper ad naturales
tendit dignitates, tu in natura tua permanere contendes, et erit sine
dubio inter vos gravis dissencio.
Moralitas. Sic fit de illis qui parem sibi nullum existimant : quando
supra se ire contendunt, infra se corruunt, et, dum naturam suam fallere
cupiunt, nolentes in eandem recidunt.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la.
fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652. |