<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

119. de porcellis (p. 639 in Hervieux; Perry).

(H)abundancia erat glandis maxima, et dimissi sunt Porci cum pastoribus ad nemora. Taxus ergo, nemoris alumpnus et incola, qui glandibus vivere solebat, videns eas vastari, Porcis se sociavit et de genere ipsorum esse dixit; unde et merito ipsis communciare deberet in pascuis. Cum autem postea vidit incrassatos Porcos securibus subduci et interfici, idem de se metuens carnificibus ait : In me sevire non debetis, quia Canis sum natura et genere, nec humanis esibus aptus. Et ostendit eis ungulas suas in argumentum, et more canis terram scampare (sic pro scalpere) cepit ungulis suis caninis.
Moralitas. Sic multi cupidi et astuti duas vias ingrediuntur, quibus et sic alios seducunt; nam (sic pro sed), cognita eorum versucia, etsi quandoque benfecerint vel vera locuti fuerint, nullius tamen sunt momenti que dicunt vel faciunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.