<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

120. de lupo et herinacio (p. 640 in Hervieux; Perry).

Lupus et Herinacius socio iungebantur federe. Contigit interim Lupum minus caute ambulantem in cyppum intrare, et captus est pede. Rogavit ergo socium suum Herinacium, ut ei fideliter assisteret, et, in tanta necessitate, ut bonus socius sibi subveniret. Cui respondit Herinacius : Subvenire vobis minime possum, antequam sancti, a quibus ligatus estis, vos absolvant. Multa enim, reor, pro satisfactione excessuum, sanctis vovistis, que, ut michi videtur, non bene persolvistis, carnium videlicet abstinenciam vel aliqua huiusmodi, et inde vobis offensi permiserunt vos in laqueum venire. Agendum ergo vobis est pro gracia eorum; quam si optinueritis, poterit vobis prodesse mea societas; aliter non, quia divine voluntati obviare nullatenus audeo.
Moralitas. Noli nimis confidere in socio, sed tu teipsum custodito.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.