Aesop's Fables: Romulus Anglicus
121. de lupo et nauta (p. 640 in Hervieux; Perry).
Lupus, in aliam regionem transiturus, venit ad fluvium. Quod cum videret
latum et altam, non audebat se undis committere; sed rogavit Nautam, ut
ipsum in navicula sua transportaret. Faciam, inquit, si naulum dederis.
Et ait Lupus : Dabo quod volueris; tantum me recipiat navis. Jussus [est]
ergo intrare, et navis soluta est a littore. Tunc ait Lupus homini : Dic
modo quid daturus sum tibi mercedis. Tria vera, inquit, michi dicas pro
precio. Placuit hoc Lupo, et statim unum protulit dicens : Benefacit qui
benefacit. Et ait Nauta : Satis verum est istud. Post hec, medio iam in
flumine transito, protulit secundum, dicens : Qui sic non facit, peius
facit. Et istud non minus verum est, ait Homo; et exegit tercium. Cui
Lupus : Tercium non habeo pre manibus; sed, interim quod littore approximamus,
inde cogitabo. Illis ergo prope littus factis, Lupus saltu se de nave
extulit, et in sicco constitutus, ait : Quitquid boni fit perverso, perditum
est ex integro.
Moralitas. Verum est Lupi proverbium, quia male expenditur quitquid malo
impenditur.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la.
fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652. |