<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

122. de accipitre et noctua (p. 641 in Hervieux; Perry).

Accipiter et Noctua in una arbore nidificabant, et talis fuit inter eos concordia, ut, mutua familiaritate, alter in alterius nido ova sua poneret. Unde contigit inter pullos Accipitris pullum Noctue prodire et ab Accipitre foveri et pasci. Factum est autem, ut inmundus ille pullus nidum fedaret Accipitris. Quod cum vidit Accipiter, rem fedam ab(h)ominatus, nidum despexit et pullos suos. Illi autem, iam fame deficientes, ad patrem in fortitudine clamaverunt : Cur nos, pater, deseris, aut quare deficientibus nobis solito pietatis studio escam non tribuis? Quibus ille respondit : Multis iam annis in hac [arbore] resedi et pullos habui; sed numquam prius fedatum nidum meam inveni. Et responderunt illi : Nobis hoc iniuste imputatur, cum frater noster ille cum magno capite solus hoc fecerit. Quo audito, ait pater : Potui quidem eum fovere et de testa producere, sed naturam suam non possum inmutare.
Moralitas. Licet doctrina multum possit operari in homine, forcior (sic) tamen est in eo ius nature.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.