<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

132. de catto infulato (p. 646 in Hervieux; Perry).

Cattus sedit super fornacem, infulatus et baculo suo innixus, Muresque convocans et Sorices, episcopum se esse dixit et ad benedictionem suam eos inclinari precepit et sibi fieri obedientes. Cui antiquues Sorex sic respondit : Carius est michi ut moriar paganus quam quod sub vestra manu fiam christianus. Tunc ergo Mures et Sorices, a benedictione ipsius fugientes, in suis se latebris occultarunt, et Cattus, mitram exuens, episcopatum deposuit.
Moralitas. Sorex timuit, si Catti imperio se subdidisset, quod ab eius dominio, cum vellet, non se facile absolveret, quia leve est alterius potestati [se] subiicere; sed inde avelli solet esse dificile.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.