<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

133. de domina et gallina sua (p. 647 in Hervieux; Perry 539).

Domina interrogavit Gallinam suam quare terram scalperet pedibus. At illa cupiditati sue se servire respondit. Cui ait Domina : Ut ergo scalpere cesses, volo tibi in die modium frumenti dare. Et ait Gallina : Fieri non potest quod putas, ut scilicet munus tuum mea fit cupiditate dicius; quia, si duos michi modios in die dares, ad hanc (sic pro adhuc) tamen cuperem et terram scalpere.
Moralitas. Natura modico, contenta est; cupiditas autem saturari non potest.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.