Aesop's Fables: Romulus Anglicus
19. de ranis et rege earum (p. 578 in Hervieux; Perry
044).
Rane multe, seditiose viventes in palude, dixerunt quod vellent habere
regem qui eis iura daret. Rogaverunt ergo Iovem ut eis regem dare vellet,
sub cuius imperio lites quiescerent et pax firmaretur eterna. Jupiter
ergo, videns quia iusta erat earum peticio et de ratione hoc facere deberet,
misit eis regem cui obedire deberent, truncum videlicet magnum, qui Superorum
arce precipitatus, totam conquassavit paludem. Stupebant autem omnis Ranarum
turba in adventum magni regis, et a conspectu eius fugientes, in antris
suis se subtraxerunt. Post hec autem una maioris animi Rana, respiciens
retro et quietam regis mansuetudinem intuens, socias vocavit et dedit
eis animum ut regem salutarent. Que paulatim accedentes, magis et magis
ause sent venire. Appropriant ergo et circumdant eum et promittunt illi
servitutem pressis cervicibus. Magnus igitur factus est strepitus, et
magna, ut decuit, leticia. Sed, cum de iudiciis agendum erat, et ligneus
inventus est dominus et legum regnandi ignarus, spreverunt illum, et sibi
eum subiecerunt, super eum residentes et pedibus viliter ipsum conculcantes.
Tunc iterum Rane Iovem pro rege pulsarunt, dicentes illum quem miserat
ligneum esse et nullum. Jupiter ergo secundo eas exaudit et mittit eis
colubrum qui districte regat letigiosas. Coluber ergo innata sibi feritate
inmicius regem se exhibit, et solitos Ranarum tumultus solo nutu facile
conpescit. Nulli enim parcit oculis (sic pro oculus) eius; sed omnes quas
regere deberet, breves et longas, qualescumque arripit, devorat et deglutit.
Tunc nempe plangunt Rane, et a conspectu tyranni fugientes conparare non
audent; sed occulte Iovi mala sua nunciant, et talem ut auferat regem,
omnes unanimiter rogant. Sed ait Iupiter : Rex ist ferendus est vobis,
quia lites conpescere novit, et pacem dare paludi quam voluistis.
Moralitas. Sic homines, sub mansueto domino positi, nullum eum reputant
pro eo quod mitis est, et alium desiderant; fugiunt ergo sub illo qui
durus est; cuius tyrranidem cum grave ferunt, eo carere vellent, sed nequeunt.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la.
fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652. |