<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

25. de leone et pastore (p. 582 in Hervieux; Perry 563).

Leo venator, in spinis ambulans, pedem suum lesit graviter spina ibi insistente. Pes igitur lesus inflacionem contraxit et ulcus. Quamobrem Leo anxius huc et illuc circuivit, remedium sibi querens doloris. Dum itaque sic vadit desolatus et tristis, audet (sic pro videt) forte Pastorem pro cura gregis in vicino nemoris redeuntem, spemque concipiens ab homine, ad ipsum, pedem trahens accedit. Pastor autem, viso Leone, quid ageret ignoravit. Non enim erat securum ei litem offerre Leoni, nec tutum sibi videbatur fugam facere. Quapropter sedit metuens, et Leo sperans paulatim accessit, quia, iam vicinus ei factus, humili vultu pacem promisit, et pedem ei porrigens (et) mali levamen peciit. Et Pastor, cognita causa, dolori manum apposuit, et spinam cum sanie eiecit. Leo igitur, adiutus ope[re] ab illo, graces (sic pro grates), quas natura prestitit, submisso capite et blando verbere caude, medico suo persolvit, et suum vale faciens letus recessit. Contigit autem postea Leonem capi et regi presentari. Qui in lacum leonum, in quo rei trudebantur a leonibus devorandi, ad socios leones dimissus est. Post hec autem contigit ut Pastor Leonis medicus coram rege accusaretur, et regis precepto in lacum missus est dampnatorum, a leonibus iudicandus. Leo ergo, medicum suum protinus agnoscens, obsequio quo potest eum veneratur, et dictu mirabile, socios Leones sevire volentes ambigit, et defensat reum qui reos dampnare solebat. Mirati sunt igitur qui videbant et regi visa referebant. Placuit igitur regi ut ipse rem spectaturus ad lacum veniret. Vidit et miratus est, et hominem extractum sibi presentari iussit. Qui, de tanti miraculi causa interrogatus, causam refert ex ordine, qualiter scilicet apud Leonem promeruit, reddendo salutem pedis vulnerati. Rex igitur pius et iustus utriusque facta commendat et merita remunerat, dimittendo Pastorem et decarcerando Leonem. Sic Pastor gregi et Leo redditus est nemori.
Moralitas. Bonum est benefacere et beneficii meminisse quia mutuis beneficiis amicicia fovetur et mutuis maliciis crescit discordia.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.