<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

33. de cane et lupo (p. 588 in Hervieux; Perry 346).

Canis et Lupus obviarerunt sibi in campo. Et Lupus Canem salutavit et ait : Care frater, quam pulcher es et rotundus! Cui respondit Canis : Causa est quare pulcher sim et pinguis, quia dieta bona et quies prestant michi forme laudas. Quoniam, cum pluit et ningit, sub tecto manere possum nocte et die, et sompnos duco quietos et leta sompnia, et nullam duco sollicitudinem, quia cibus meus semper est paratus. Dominus enim suo me pascit pane, et tota familia michi proiicit osssa, et pinguia vasa coquine solus circuio (sic). Et Lupus ait : O quam melior est ista dieta quam mea! Hinc eciam non est mirandum, si pellis tua nitida sit et plena, et quam beatus essem, si talem vitam saltem per annum ducere possem! Et ait illi Canis : Talem vivere de facili invenire poteris, si libera colla tua servicio subdere velis. Sunt castra, sunt ville, sunt urbes et op[p]ida, in quibus non parum eris acceptus. Et si dominum meum non contempnas, ipse de te gaudebit, et libenter te tenebit, si bonos mores et obsequium in pura fide promiseris. Ad quam Lupus : Optime frater, quam bona michi sunt verba tua! Et dominus tuus pre omnibus michi placet. Rogo ergo te quatinus michi ductor esse velis ad eum, et michi apud eum bonus existas. Itaque villam adeunt Lupus et Canis, socia confabulacione iter adbreviantes. Dum autem mutuo se respiciunt, contigit Lupum Canis videre collacium (sic), et protinus ait : Quid sibi vult, socie, circulus ille in collo tuo? Et Canis respondit : Solebam in iuventute mea contumax esse et ferox, et mordebam tam notos quam ingnotos. Tunc iratus dominus et magister meus verberibus me domuit et vinclis, dicendo et docendo ne aliquem preter furem et lupum amplius morderem. Hiis ergo auditis, Lupus, de proposito su mutatus, Cani fertur dixisse : Quoniam quidem ita est, volo tibi graciam domini tui et pacem cum vinculis relinquere. Ego vero pro nulla gracia et gloria vincula ferre possum. Sit ergo tibi tua servilis condicio, et michi maneat mea libertas. Sic Lupus ad silvam, et Canis reversus est ad villam.
Moralitas. Vere iocundum magis est miseriarum esse domin(i)um quam servum diviciarum, et pauperem in libertate vivere quam divitem sub alieno nutu atque contemptu.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.