Aesop's Fables: Romulus Anglicus
4. de cane et ove (p. 567 in Hervieux; Perry
478).
Canis traxit Ovem in causam pro pane, quem se dixit illi concessisse.
Sed Ovis hoc factum negavit, dicens se nunquam panem a Cane mutuasse.
Judex ergo si testes haberet huius rei vel fideiussores Canem interrogavit.
Qui duos testes nominavit : Lupum scilicet et Milvum. Et iudex ab illis
veritatem requirit. At illi testimonium veritatis Cani dederunt, quia
partem habere sperabant in Ove, si dampnaretur. Judex ergo precepit Ovi
quatinus de debito suo Cani satisfaceret, ex quo ydoneis testibus convicta
esset. Sed illa misera nichil preter lanam habuit, quod dare posset; et
hyemps erat, et Canis fortiter instabat. Ovis ergo, lanam exuens, Cani
eam presentavit, et nuda remansit. Canis autem, hac satisfactione non
contentus, in pellem ipsius a[g]it, et irruens super eam cum falsis testibus
suis, Lupo et Milvo, miseram illam miseriorem reddit.
Moralitas. Sic perversi et fallaces faciunt, quando res aliorum appetunt
: cum suis complicibus tractant et agunt qualiter iudiciis suis eos subvertere
possint.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la.
fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652. |