<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

41. de simia et prole sua (p. 594 in Hervieux; Perry).

Symia conplacuit sibi in prole sua, quod visum est ei quod forma natorum suorum inconparabilis esset. Quod alie bestie considerantes, que magis iocoso erant, simulata eos gracia venerabant[ur] matrem et liberos, de forma commendantes. Mater igitur, de data sibi laude superba, Leonis faciem postulavit, ut egregios uteri sui fetus sub eius representaret laudibus. Jussa est igitur in presenciam regis adesse. Cui protinus natos suos ostentavit, rogans ut ipse facies eorum laudare vellet. Et Leo subridens ait : De vobis michi videtur quod sitis bestie mirabiles magis quam optabiles, nec tales nati, meo iudicio, sunt laudandi; sed vulgo dicitur : quelibet Vulpes sue caude refert laudes. Symia ergo, tristis reordens (sic pro recedens) et confusa, Ursum habuit obvium, qui matrem erubescentem fallaci lauda iocundavit, filiorum genus et formam commendans, et interrogavit eam si illi essent filii quos omnes bestie sic laudassent. Cui laudis cupida mater respondens : Sunt vere, vere sunt, inquit, isti nati mei, quos merito laudastis. Et rogavit Ursus, ut eos tangere in amplexibus suis et oscularetur eos. Unde illa multum gavisa minorem et porrexit ad osculandum. At ille per horam parvulum amplexans, dum mater ad oscula spectat, quem osculandum recepit in guttur suum trusit devorandum.
Moralitas. Omnis presbiter suas commendat reliquias, et quelibet Vulpes suam laudat caudam; et precipue cavendum iudico, ne fallax Ursus, id est adulator, illum devoret qui vana laude delectatur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.