<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

46. de urbano et monedula sua (p. 597 in Hervieux; Perry).

Urbanus quidam domitam habuit Monedulam, quam crebra ammonicione ad humanas voces instruxerat. Illam vero iniquo casu Vicinus suus morti dedit. Dominus ergo, mortem Monedule grave ferens, querimoniam suam coram Iudice deposuit. Cui Iudex ait : Dampnosa parum est mors avicule, nisi aliqua speciali[s] causa fuerit in laude. Tunc ait Urbanus : Humanum est visa sapere; verba enim et voces nostras mirabiliter expressit, et inauditos modulos proferre consuevit. Judex : Si fuit ut dicis, gravem constat esse iacturam volucris tue. Citatur igitur Vicinus, dampni perpetrator, qui di reatu timidus, Iudicem placare intendens, pellem arietis rubricatam sub clamide sua secum tulit. Cuius extremitatem Iudex considerans significacionem rei et sermonis (et) interpretacionem cognovit. Actorem proinde interrogat : Quod cantus vel qualia verba habuit Monedula nostra? Qui respondit : Nec cantus eius scio, nec verba referre valeo. Tunc Iudex, captus munere pellis, ait : Meo iudicio, volucris data facis (sic forsan pro de qua faris), nec vita precium dedit, nec morte sua grave dampnum contulit.
Moralitas. Sic multi sunt, qui loqui nesciunt, nec tamen reticere volunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.