<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

55. de lupo et scarabone (p. 601 in Hervieux; Perry).

Estivo tempore Lupus post nimiam voraginem dormire cepit, et disiectis membris aditum posterioris orificii apertum habuit. Scarabo autem per posteriora, que aperta invenit, introivit, cepitque titillare dormientem, donec evigilavit. Sic igitur Lupus, hostem intrinsecus senciens, nec valens eiicere, gravi periculo se subiici debere timuit. Inter itaque anxietatem Scarabo per viam qua venerat egreditur. Quem Lupus, ut vidit, indignans quod vermiculus tam modicus sibi timorem incusserit, sic ait : Si te scivissem secreta ventris mei invasisse, non tantum timuissem. Scarabo respondit : Manifestum erit cuius vires prevaleant, quando ad certandum progressi fuerimus. Placuit itaque Lupo vires suas experiri in vermiculo, et utrobique certamen promittitur. Lupus vero bestias inmensas et feroces convocat, que omnes Cervum, quia elegantis erat forme, ducem exercitus eligunt. Processuri igitur ad pugnam in ordine constituto incedunt. Sed Lupus, antequam bellum committatur, hac voce suos ammonuit : O insignes bestie que advocate estis, vires vermiculorum quos cernitis ne timeatis; tantum posteriora nostra ne introeant, omni[bus] modis precavete. Unde communi consilio actum est ut quelibet bestiarum asserem culo alligaret, qui hostes ne introirent prohiberet. Ex adversa parte omne genus muscarum convocatur, que et alas habent ad volandum et ad seviendum acutissimis armantur aculeis. Assunt oestri, vespe, apes, cymphes (sic), musce, et dominus ipse Scarabo, cum universo comitatu suo, quem contra vim tantarum bestiarum poterat convocare. Primo igitur conflictu Cervus signifer acies inpetit; quem oester et vespa velud acutissimis iaculis figunt in pectore, ceteris nondum pervenientibus ad certamen. Expertus itaque Cervus ferocissimi hostis iacula et toto confusus corpore, valido conamine retro ventum cum sonitu emisit, cuius inpulsu asser, quem pro clipeo ad posteriora suspenderat, fractus est, et sic dux primus hosti terga dedit, dirupto taliter assere, in quo tocius exercitus ro bur erat fiducie. Lupus ceteros in fugam hortatur. Fugiamus, ait, instantissime, qu[i]a nulla spes esse poterit comitibus, ubi dux ipse, tante virtute contritus, exspiravit.
Moralitas. Sic omnis exercitus de facili concutitur, cum viderit ducem suum vel succumbere, vel terga vertere.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.