Aesop's Fables: Romulus Anglicus
68. de pictore et uxore sua (p. 611 in Hervieux; Perry).
Quidam Pictor fuit : quod qui pingebat, Uxore sue ad suendum commendabat,
ut in singulis quos ipse fecerat trac(ta)tibus ipsum consuendo imitaretur.
Respexit Pictor et vidit ineptum opus; et cepit incusare operatricem de
negligencia. Videns ergo illa Virum iratum, et sciens quia non fuerat
negligens, sed debito modo prescriptos tractus fuerat insecuta, respondit
Pictori : Tu me asseris opusculum deformasse, cum ego nichil aliud adiecerim
vel de[pres]serim quam quod tu depinxeras. Disce igitur primum tractus
tuos recto ordine formare, ut ego apte tuam valeam imitari prudenciam.
Moralitas. Sic multi sunt, qui culpas suas in alios ref[l]ectunt, et unde
ipse corrigendi essent, alios corripiunt.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la.
fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652. |