<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

69. de cerva hinnulum instruente (p. 611 in Hervieux; Perry).

Cerva, dum esset in pascuis, cepit instruere Hinnulum suum, ut sui cautelam gereret. Interim accidit quod venatorem obvium habuerunt, et quesivit quisnam hic esset et que essent instrumenta que manu gestabat. Illa dixit : Hic est ille, quem te oportet maxime timere, et quem diligentissime notare debes, ut, si forte tibi occurrerit, cautus sis ut eum devites. Cui ille respondit : Ego quidem optime eum novi; sed timendus non est, quia ipsum pavidum esse vidi. Consideravi enim quod, cum de equo ascendit (sic pro descendit), ipsum inter nos medium statuit, quia, ut michi videtur, nos expavit. Perpendo eciam timorem ipsius, ex hoc quod quasi lacitando (sic) vadit, densissimis se rubis immergens. Sed, queso te, quid est hoc quod manu gerit? Mater ait : Lignum hoc bicorne et curvum, quod manu gerit, valde periculosissimum est et maxime timendum. Cui parvulus : Si, inquit, adeo periculosa sunt ista, cur ea homo toto conamine trahit ad se. Vere, inquit mater, periculosa sunt, et quanto magis ea ad se traxerit, tanto cicius ad nos perveniet.
Moralitas. Sic stulti dampna vel pericula non prevident nec pertimescunt, donec ea senciunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.