<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

77. de leone volente regnum suum dimittere lupo (p. 616 in Hervieux; Perry 514).

Leo disposuit de terra nativitatis sue transire ad aliud regnum. Sed, quia rex fuit omnium bestiarum, convocatis omnibus, exposuit voluntatem suam, et ait : Ego quidem alias iturus sum et nescio si revertar; ideoque necessarium esse vobis reor, ut in unum conveniatis, et sano consilio eligatis vobis regem loco meo substituendum. Responderunt omnes : Tu rex noster fuisti, et in fortitudine magna simul et pietate regni gubernacula [h]actenus disposuisti; quia de cetero imperare non vis, de ordinando super nos rege tibi committimus. Respondit Leo : Filios non genui ne forte vobis molesti fierent, et ideo regni heredem non habeo. Provideat ergo sollicitudo vestra de ordinando super vos rege. Inito demum consilio, bestie Lupum in regem asciscunt pro eo maxime, quia quasdam minis terruerat, quasdam blandiciis declinaverat. Quod consilium Leoni innotuit, et dixit bestiis : Honestam quidem bestiam eligistis; sed si misericors et pius esse velit nescio. Et dixerunt : Seviciam Lupi omnes quidem novimus; [sed speramus] ut, cum ei subiicimur, de nobis habiturus sit misericordiam. Adductus est itaque Leo ut eum confirmaret; maiores vero bestie dixerunt : Nequequam rex noster erit, nisi iuramento confirmet quod innocentes bestias non occidat et carnes [h]edulium penitus adiuret (sic). Lupus, ambicione regni cupidus, quod expositur promittit et iurat, et factus est rex. Confirmatus ergo in regno, secundum consuetudinem suam cepit comedere carnes et appetere, nec tamen audet infringere iusiurandum. Cepit ergo occasionem querere erga bestias, et advocans unam quam volebat, apertis faucibus, quesivit ab ea de anhelitu suo, an bene olentem haberet anhelitum an fetidum. Cui bestia : Fetidissimus est anhelitus tuus, inquit, Domine rex. Lupus ergo convocavit universas bestias, et ex sentencia quesivit cui vindicte suiiciendus esset, qui in dominum suum dixisset blasphemiam. Dicunt omnes quia vivere nullatenus deberet. Et ait Lupus : Hec est bestia, demonstrans eandem que in se publice dixit blasphemiam. Arripite eam ergo, et, secundam sentenciam que data est, interficite illam. Quod subito factum est, et comedit Lupus, dans singulis de residuo partes, ideo ut in posterum ad tale opus bestias inveniret benivolas. Modico demum tempore, vocavit aliam bestiam, a qua, sicut prius, quesivit de anhelitu suo. Illa vero, comperta quod prior morti data est pro eo quod veritatem locuta est, in contrarium falsum dixit, asserens se numquam tam bene olentem sensisse. Iterum convocatis bestiis, quesivit ex sentencia cui vindicte subiiciendus esset qui domino suo manifeste dixisset mendacium. Adiudicatus est morti qui hoc fecisset, et demonstrata bestia occisa est et devorata, ut prior. Postea vero, nullam amplius inveniens occasionem, quesivit de Symia a simili casu. Que, utramque partem responsionis metuens, invenit medium, dicens : Domine, anhelitus tuus ad utrumque se habet. Et ita non potuit eam Lupus incusare. Tunc simulavit infirmitatem, et advocate sunt bestie artis medice doctissime, ut ex accidentibus considerarent que esset regis infirmitas et quomodo posset curari. Tacto igitur pulsu et inspecta diligentissime urina, nullum signum inequalitatis poterant in eo invenire. Sed suggestum est ei, ut, si forte desiderium alicuius carnis haberet, sine dilacione ipsam comederet, ut ex recenti et calida dieta mollem posset habere ventrem et sic infirmitati ipsius consuleretur. Tunc confessus est desiderium se habere comedendi. Symiam, sed occasionem deesse qua eam occideret, cum iusiurandum non auderet infringere. Cui sapientes et eminenciores dixerunt : Nonne tu, Domine, sicut alii reges, liberam potes habere in tuos potestatem et debes habere, nec ita pietas in una custodiatur bestia, ut dominum nostrum et regem perdamus? Captaque est innocens Symia et ad devorandum prolata. Sic omnes bestie sub unam venerunt sentenciam, [tradita] Lupo libera potestate quas vellet condempnare.
Moralitas. Sapiens quidam, gravatus iniuriis a domino suo sibi illatis : Grave est, inquit, michi, si tacuero, et, si locutus fuero, gravius dampnum pertimesco.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.