Aesop's Fables: Romulus Anglicus
8. de sole (p. 569 in Hervieux; Perry
314).
Soli placuit ut uxorem duceret, et de legitima conformes sibi liberos
procrearet. Cuius rei fama statim per orbem divulgata est, et doluit universa
creatura, grave periculum inde previdens futurum, et alcius sapientes
ad invicem dixerunt : Vix eius dominium tolerare potest mundus, estate
cum fervet et ignibus suis accensis ardorem nobis ministrat. Quid igitur
erit, cum sponsa sua et proles futura multiplicatis arboribus (sic pro
ardoribus) dominari incipient? Et clamantes in celum, Iovem et Superos
querulis vocibus pulsabant, et omnes una voce rogabant celicolas, quatinus
hoc incommodum vellent avertere et orbem suum defensare. Jupiter ergo,
suis vocibus et istis commotus, dixisse fertur Superorum consilio : Si
igitur tam nociva fieri possunt Solis connubia, volumus eum sicut ante
sine coniuge remanere et liberis.
Moralitas. Ista fabula docet melius esse habere unum dominum quam plures,
quia, si plures fuerint, quilibet sibi vendicat honorem et servicium,
cui sufficere nequeunt subditi, et illis pro honore disceptantibus nescit
populus cui adhereat vel sub [quo] tucius vivat. Hinc oriuntur rapine,
vastaciones, homicidie (sic pro homicidia), timores et cetera.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la.
fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652. |