<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

98. de lupo et vulpe (p. 629 in Hervieux; Perry 568).

Lupus congregavit magnam predam in cubili suo, ut pluribus mensibus haberet unde secure viveret. Vulpes, ut ista fama referente cognovit, absque mora iter ad eum movit, ipsumque inventum in stratu suo deliciis plenum benigne salutavit et ait : Merito tristis sum, quia te multo tempore non vidi, nec tu me visitare voluisti. Et ait Lupus ad illam : Non de me sollicita venisti, sed ut aliquid rapias et subtrahas. Non es grata quod venisti, quia fraudes tuas nimis agnovi. Hiis verbis irata, Vulpes Pastorem adiit, qui gregem suum in vicino custodivit. Cui sic locuta est : Quas a te grates exspectare possum, si inimicum gregis tui in manus tuas hodie tradidero, ut de cetero non sis sollicitus? Pastor ait : Si hoc feceris, me semper servum habebis et munera digna a me recipies. Tunc illa Lupum lacitantem (sic pro latitantem) prodidit, quem Pastor lancea sila transfixum ad inferos misit. Vulpes vero, in predam congregatam ruens, desiderium suum saturasset, nici venatorum inopinatus prohibuisset incurses, qui, super eam irruentes, incautam ceperunt. Tunc ait illa : Quia alterius dampno intendi nimis et proprium non precavi, merito tradita sum persecutori.
Moralitas. Sic monemur alium non ledere nec ei malum machinari, ne nos eodem flagello torqueamur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.