Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae
23. de leporibus et ranis (p. 678 in Hervieux; Perry
138) Nemo animis hic non patiens aduersa timescat.
Garrula nunc nobis narrans hic fama retractat,
Quod timidi lepores stantes per predia dudum,
Ad placitum pauidis concurrunt passibus unum.
Inter se pactum statuentes famine firmant,
Ad rupes altas citius uallesque marinos (sic)
Vt cuncte fugerent turme, superante pauore,
Mergentes pereant ac se sub salsa profunda,
Turbaretque timor ne illas semper fugiendo.
Cum timidi cogitant inter se talia dicta,
Maximus auritos lepores inuaserat horror.
Bis bino pauidi stantes uix calce, trementem
Incipiunt timidi tremulum pertendere gressum.
Cum proprius tremuli currunt ad litora curua,
Inueniuntque uadum putridum ranisque refertum
Grandisonis lepores intrantes gressibus illud,
Tunc rane fugiunt pauide sub tartara nigra,
Atque olide spatia abdentes per queque paludis.
Tunc unus luporum permansit calle retracto,
Atque agili cunctis sensum sapientior inquit :
Expectate, auidum nec plus nunc tendite gressum,
O miseri, diam, doctaque cernite mente,
In cunctis omnis terris quod uita tremescit.
Nos propter pauide sic sunt raneque, uidete,
Mortiferosque canes propter iam ceu sumus omnes.
Non soli patimur semper nos sceptra timoris;
Nulli tremendi instat sed uita pauoris et exspers.
En igitur pauidum uestrum conuertite gressum,
Ad patriam cuncti certam nos ac redeamus.
Atque pati quicquid ducat fortuna necesse est
Atque illic semper nostra sic uiuere uita,
Agmina ceu uiuunt per siluas cuncta ferina.
Hec fuga persistet nobis iam tempore cuncto,
Inque loco debet quisquis sic iure manere,
Atque pati forti illinc aut bona uel mala metere,
Quoque locum inueniat nullum sine turbine cordis.
The
Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les
fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin
du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre
et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712. |