<< Home Page | Rom. Nil. Metricae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae

31. de homine et arboribus (p. 690 in Hervieux; Perry 302)

Auxiliam nullus reddat sapiens inimico.
Doctibus nobis rumor hic labra retrudit,
Ac compto fa[n]tur dicto monumento uetusta,
[F]errigera quidam gessit quod mulcifer arte
Ex calibis massa fabricans iam iure recurem.
Set postquam fuerat fulgens constructa macera,
Dedalea potuit ligno nec ponere mente,
Nonque habuit lignum tunc, unde manubrium ut esset.
Post, genus arboreum quesiuit gressibus omne,
Iam nemora annose conscendens ardua silue,
Consiliumque rogans pronis iam uultibus ille,
Siluestrem choors orabat frondea regem,
Vtque darent olli lignum ac post mentibus artem
Omnia frondigere silue quod ligna petiuit.
Mitia rex lignis robor precordia pandit,
Respondens ollis regali numine fretum :
Mulcifer ut flagitat, silue, o, sibi reddite ligna,
Insidias lignis cernens non corde futuras.
Ecce faber sumpsit tunc ille manubrium ab ollis,
Stipite campestris trunctum dantes oleastri.
Arboribus seue cunctis ponitque securi :
Primitus atque secat ramos hederamque macera,
Ac pecudis pascit proprii sic agmen ab ollis.
Post secuit lignum ac procero stipite cunctum.
Ardua sic lucos sternebat ligna per altos.
Fraxinus ac quercus hoc uno pectore promunt,
Ac fantes aliis : Patimur hec talia digne,
Quod bardi fuimus ceci ac tunc lumine cordis,
Cum rostro lignum duro concessimus hosti,
Belliger, inuento quo, pugnans ille macera
Frondicoma omnigene sternit nunc uiscera silue.
Ast caueat quisquis prudens hic corde sagaci,
Ne cuneum armigeri concedat militis hosti
Angusto magne flagitanti in tempore cure.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712.