<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 1.15: de leone morbo languescente (p. 724 in Hervieux; Perry 481)

Leo ductus senio     morbo languescebat,
Ad quem cohors pecorum     magna ueniebat,
Protestans quod morbido     medelam ferebat.
Sed tamen immensa fraus in praemissa latebat.

Spes Leonem decipit,     cum res non sequatur.
Mox ut Aper advenit,     dentibus minatur;
Taurus ferit cornibus;     simul adversatur
Omnis ei turba sic sic miser excruciatur.

Tunc sui miseriam     status deplorabat,
Dicens quod, cum viribus     ingens ambulabat,
Omnis ei timide     fera ministrabat.
Nunc iacet ille tremens, alios qui terrificabat.

Moralitas.
Ista monet humiles     esse principatus,
Quia diu nequeunt     stare magistratus.
Nam, cum status temporis     fuerit mutatus,
En, hodie minimus, cras est ad summa vocatus.

Version in Wright's Latin Stories:

XV. DE LEONE MORBO LANGUESCENTE.

Leo ductus senio morbo languescebat,
Ad quem cohors pecorum magna veniebat,
Praetans quod morbido medelam ferebat,
Sed tamen immense fraus in promissa latebat.
Spes leonem decipit, cum res non sequatur ;
Mox ut aper advenit, dentibus minatur,
Taurus ferit cornibus, simul adversatur
Omnis ei turba, sic sic miser excruciatur.
Tunc sui miseriam status deplorabat,
Dicens quod, cum viribus vigens ambulabat,
Omnis ei timide fera ministrabat ;
Nunc jacet ille tremens alios qui terrificabat.
MORALITAS.
Ista monet humiles esse principatus ;
Quia diu nequeunt stare magistrates.
Nam cum status temporis fuerit mutates,
En hodie minimus cras est ad summa vocatus.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).