<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 1.16: de asino et catulo (p. 725 in Hervieux; Perry 91)

In unius Domini     domo commanebat
Asinus et Catulus;     sed Canem fovebat
Cariorem Dominus.     Inde livescebat
Infelix Asinus, quod par non esse valebat.

Vilis, inquam, Catulus     tam carus tenetur,
Cum paterfamilias     blandus aduletur.
Quod si mea bonitas     suae comparetur,
Forsan vilis erit, qui nunc tam carus habetur.

Inde coepit Asinus     animo versari
Et quo modo fieret     carus meditari.
More Canis, nititur     rudis adulari,
Ut posset, veluti Canis idem, carus amari.

Quadam die Domini     caput amplexatur;
Cuius lambens faciem     blandiri conatur;
Pedes nectit humeris.     Vir vociferatur;
Accurrunt famuli; capitur miser et cruciatur.

Moralitas.
Hic docet honoribus     nullum venustari,
Quem cernis virtutibus     omnino privari.
Dum stultus in cathedra     prima vult locari.
Imus ad ima ruit, quasi dignus ad ima locari.

Version in Wright's Latin Stories:

XVI. DE ASINO ET CATULO.

In unius domini domo commanebat
Asinus et carulus ; sed canem fovebat
Cariorem dominus, inde livescebat
Infelix asinus, quia par non esse valebat.
" Vilis, inquam, carulus tam carus tenetur,
Cum partremfamilias blandus aduletur ;
Quod si mea bonitas suae comparetur,
Forsan vilis erit, qui nune tam carus habetur."
Inde caepit asinus animo versari,
Et quomodo fieret carus meditari ;
More canis nititur rudisadulari,
Ut posset veluti canis idem carus amari.
Quadam die domini caput amplexatur,
Cujus lambens faciem blandiri conatur,
Pedes nectit humeris ; vir vocificatur :
Accurrunt famuli ; capitur miser et cruciatur.
MORALITAS.
Haec docet honoibus nullum venustari,
Quem cernis virtutibus omnino privari.
Dum stultus in cathedra prima vult locari,
Imus ad ima ruit, quasi dignus ad ima locari.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).