Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae
Book 1.4: de cane et ove (p. 716 in Hervieux; Perry
478)
Canis coram iudice coepit vendicare
Ab Ove depositum panem, quem negare
Instat. Ille testibus promit rem probare,
Atque Lupum Milvo testem facit associare.
Tunc a falsis testibus falso deieratur,
Quod eius hoc debitum dare teneatur;
Nil habens quod reddere, lana spoliatur.
Vellere deposito, caro testibus esca paratur.
Moralitas.
Haec signat praefatio legum subversores,
Qui misellos opprimunt imbecilliores,
Nec parcunt pauperibus pauperum raptores,
Sed rapidis rapidi tigribus sunt deteriores.
Version in Wright's Latin
Stories:
IV. DE CANE ET OVE.
Canis coram judice coepit vendicare
Ab ove depositum panem, quem necare
Instabat; ille testibus promit rem probare,
Atque lupum milvo testum facit associare.
Tunc a falsis testibus falso dejeratur,
Quod ejus hoc debitum dare teneatur;
Nil habensque reddere, lana spoliatur;
Vellere deposito, caro testibus esca paratur.
MORALITAS.
Haec signat praefatio legum subvertores,
Qui misellos opprimunt imbecilliores;
Nec parcunt pauperibus, pauperum raptores;
Sed rabidis rabidi tiribus sunt deteriores.
|