<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.17: de lupo et cane (p. 740 in Hervieux; Perry 346)

Lupus in itinere     Cani copulatur,
Quem devotis vocibus     salutans affatur.
De Canis pinguedine     Lupus sciscitatur,
Cui Canis eximia responsum voce refatur :

Scias meum dominum     mihi ministrantem
Ubertim cibaria;     nam me famulantem
Tota domus diligit,     quia me latrantem
Latrones metuunt et semper habent vigilantem.

Tunc Lupus, suspiriis     plenus, ingemebat,
Et Canem feliciter     vivere dicebat,
Cuius se consocium     fieri poscebat,
Quem Canis absque mora secum migrare iubebat.

Canis ait: Venies     mecum moraturus.
Nihil est quod timeas;     vivendo securus,
Mecum simul dormies,     mecum refecturus,
Absque timore manens, sine fraude cibos habiturus.

Mox Lupus consentiens     cum Cane pergebat,
Et in Canis vertice     patere videbat
Catenae uestigium.     Qui mox inquirebat
Quid foret hoc signum. Canis illi mox referebat:

Mea me ferocitas     facit sic ligari
Per dies, sed noctibus     liberum vagari.
Lupus ad haec tumidus     coepit contristari,
Vincla pati metuens, orsus mox talia fari:

Infelix conditio, qua quis sic arctatur,
Ut inpleto stomacho     vinclis subigatur.
Utere tu libito;     mihi concedatur
Libertas vitae, sub qua mihi nemo minatur.

Moralitas.
Haec docet historia     quantum libertatis
Valet privilegium,     quod nec potestatis
Patitur dominium,     sed in voluntatis
Sistitur arbitrio, qua se vult ducere gratis.


Version in Wright's Latin Stories:

XVII. DE LUPO ET CANE

LUPUS in itinere cani copulatur,
Quem devotis vocibus salutans affatur,
De canis pigrediue lupus sciscitatur:
Cui canis eximia responsum voce refatur.
"Scias menm dominum mihi ministrantem
Ubertim cibaria, nam me famulantem
Tota domus diligit, quia me latrantem
Latrones metnunt, et semper habent vigilantem."
Tune lupus suspiriis plenus ingemebat,
Et canem feliciter vivere dicebat;
Cujus se consoeium fieri poscebat;
Quem canis absque mora secum migrare jubebat.
Canis ait, "Venies mecum moraturus;
Nihil est quod timeas, vivendo securus;
Mecum simul dormies, mecum refecturus,
Absque timore manens, sine fraude cibos habiturus.
Mox lupus consentiens cum cane pergebat;
Et in canis vertice patere videbat
Catenae vestigium, qui mox inquirebat,
Quid foret hoc signum: canis illi mox referebat:
"Mea me ferocitas facit sic ligari
Per dies, sed noctibus liberum vagari."
Lupus ad hoc tumidus coepit contristari,
Vinela pati metuens, orsus mox talia fari:
"Infelix conditio qua quis sic arctatur,
Ut impleto stomacho vinclis subigatur!
Utere tu libito: mihi concedatur
Libertas vitae, sub qua mihi nemo minatur."
MORALITAS.
Haec docet historia quantum liberatis
Valet privilegium, quae nec potestatis
Patitur dominium, sed in voluntatis
Sistitur arbitrio, quae se vult ducere gratis.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).