<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.18: de stomacho ocioso (p. 742 in Hervieux; Perry 130)

Physicae scientia     satis protestatur,
Quod sine cibario     nullum sustentatur
Mundo ingens animo,     quia vegetatur
Per victum sanguis, animae quo uita locatur.

Otioso Stomacho,     nuper indignati
Erant Manus et Pedes,     negare parati
Cibos Ventri solitos;     otiositatis
Nam totus tribuit, nulli datus utilitati.

Demum cum se Stomachus     sentit ieiunare,
Cibum supplex postulat.     At illi negare
Instant. Qui deficiens     coepit aegrotare,
Omnia membra simul acri morbo cruciare.

Tandem membra stomacho     cibos porrexerunt.
Sumere non valuit;     hoc obstupuerunt.
Hic ieiunes interit;     illa defecerunt,
Dum Ventrem macerant, pariter cum Ventre ruerunt.

Moralitas.
Hic monet non spernere     nostros adiutores,
Quamuis inpotentes sint     et nos fortiores.
Nam potest contingere,     quod utiliores
Hi sunt quandoque, quos credimus esse minores.


Version in Wright's Latin Stories:

XVIII. DE STOMACHO OTIOSO.

PHYSICÆ scientia satis protestatur,
Quod sine cibario nullum sustenatur
Mundo ingens animal, quia vegetatur
Per victum sanguis, animae quo vita locatur.
Otioso stomacho, nuper indignati
Erant manus et pedes, negare parati
Cibos ventri solitos, otiositati
Nam totus tribuit nulli datus utilitati.
Demum cum se stomachus sentit jejunare,
Cibum supplex postulat, at illi negare
Instant; qui deficiens coepit aegrotare,
Omnia membra simul simili morbo cruciare.
Tandem membra stomacho cibos porrexerunt;
Sumere non valuit: hoc obstupuerunt;
Hic jejunus interit, illi defecerunt,
Dum ventrem macerant pariter cum ventre ruerunt.
MORALITAS.
Hic monet non spernere nostros adjutores,
Quamvis impotentes sint, et nos fortiores;
Nam potest contingere quod utiliores
Hii sunt quandoque quos credimus esse minores.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).