<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.22: de pavone (p. 745 in Hervieux; Perry 509)

Pavo suam Dominam     nuper est affatus:
O Juno piissima,     multa sum turbatus.
Nam cantus lusciniae     dulcis est et gratus,
Me meliusque canit, heu! Sic sum vilificatus.

Cui Iuno: Ne doleas,     Pavo tam formosus,
Super omnes alites     forma generosus.
Decor tuus inditus     pennis est iocosus,
Et quasi gemma micas, satis inter aves speciosus.

Cui Pauo: Quid proderit    species pennarum,
Cum mea sit dulcior     vox lusciniarum?
Et Juno: Si species     cerneres earum,
Multum gauderes hoc munus sumere earum.

Sed et Iuno protinus     addidit effari:
Vis tu sapientium     mores imitari?
Tene rem quam possides     et noli scrutari
Quae retinere nequis; tali potes arte iuvari.

Moralitas.
Hic nos monet sedulo     contentos haberi
Fortunae muneribus,     nec multum moveri
Ad opes difficiles,     in quibus torqueri
Mens humana potest, quia non dignantur haberi.


Version in Wright's Latin Stories:

XXII. DE PAVONE.

PAVO suam dominam nuper est affatus,
"O Juno piissima, multum sum turbatus;
Nam cantus lusciniæ dulcis est et gratus,
Me meliusque canit, heu! sic sum vilificatus."
Cui Juno, "Ne doleas, pavo tam formosus
Super omnes alites, forma generosus,
Decor tuus Indicus pennis est jocosus,
Et quasi gemma micas, satis inter aves speciosus."
Cui pavo, "Quid proderit species pennarum,
Cum mea sit dulcior vox lusciniarum?"
Et Juno, "Si species cerneres earum,
Multum gauderes, hoc munus sumere carum."
Sed et Juno protinus addidit effari,
"Vis tu sapientium mores imitari?
Tene rem quam possides, et noli scrutari
Quæ retinere nequis, tali potes art juvari."

MORALITAS.

Hic nos monet sedulo contentos haberi
Fortunaæ muneribus, nec multum moveri
Ad opes difficiles, in quibus torqueri
Mens humana potest, quia non dignatur haberi.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).