Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae
Book 2.25: de patria simiarum (p. 747 in Hervieux; Perry
392)
Simiarum patria forte devulgatur,
In qua manent Simiae, quibus principatur
Quidam princeps Simia, qui rex vocitatur,
Nimirum quoniam bene simiolis dominatur.
Duo viri fuerant, quorum reculere
Nomen uni subdolus, alter verax vere.
Simiarum patriam simul adiere,
Pergentes pariter, sed dispariter rediere.
Mox unus e Simiis, viros ut videbat,
Coram rege positos astare iubebat.
Quid de rege dicerent ex his inquirebat.
Subdolus ille quidem prima sic voce ferebat:
Tu rex, inquit, nobilis iure collocaris
Et stipatus militum turba gloriaris.
Ait rex: De curia mea quid testaris?
Nobilis est, inquit, et tu tantis dominaris.
Tunc rex subdolo dona multa conferebat,
Et alter veridicus intra se dicebat:
Mea mihi veritas semper succurrebat.
Munera plura feram quam mendax ille ferebat.
Tunc princeps veridicum taliter affatur
Quid de se, quid de suis sibi videatur.
Omnes esse Simias verax protestatur,
Quapropter morte multatus mox cruciatur.
En vides veridicum poenis flagellari
Et virum falsidicum praemias donari.
Plures in hoc saeculo sunt, qui modo pari
Pro modico lucro cupiunt mendacia fari.
Moralitas.
Hic fallaces iudicat fore gloriatos,
Sermone mendacii mundo subleuatos.
Facit tamen veritas mendaces fugatos
Veracesque suos in finem glorificatos.
Version in Wright's Latin
Stories:
XXV. DE PATRIA SIMIARUM.
SIMIARUM patria forte devulgatur,
In qua manent simiæ, quibus principartur
Quidam princeps simia, qui rex vocitatur,
Nimirum quoniam bene ruffo crati dominatur.
Duo viri fuerant, quorum recolere
Nomen uni subdolus, alter verax vere;
Simiarum patriam simul adiere,
Pergentes pariter, sed dispariter rediere.
Mos unus e simiis, viros ut videbate,
Coram rege positos astare jubebat;
Quid de rege decerent ex hiis inquirebat;
Subdolus ille quidem prima sic voce ferebat:
"Tu rex," inquit, "nobilis jure collocaris,
Et stipatus militum turba gloriaris."
Ait rex, "De curia mea quid testaris?"
"Nobilis est," inquit; "et tu tantis dominaris."
Tunc rex dona subdolo multa conferebat:
Et alter veridicus intra se dicebat,
"Mea mihi veritas semper succurrebat;
Munera plura feram quam mendax ille ferebat."
Tunc princeps veridicum taliter affatur,
Quid de se, quid de suis, sibi videatur;
Omnes esse simias verax protestatur;
Quapropter morte mulctatus mox cruciatur.
Eu vides veridicum pnis flagellari,
Et virum falsidieum præmiis donari;
Plures in hoc sæculo sunt qui modo pari
Por modico luero cupiunt mendacia fari.
MORALITAS.
Hic fallaces judicat fore gloriatos,
Sermone mendacii mundo sublevatos:
Facit tamen veritas mendaces fugatos,
Veracesque suos in finem glorificatos.
The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755,
and also the readings in Thomas Wright's A
Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth
Centuries. London: 1842 (online).
|