Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae
Book 2.28: de viro et leone (p. 750 in Hervieux; Perry
284)
Vir et Leo steterant in conflictu gravi
De sua potentia atque de sua vi.
Rationes partium sedulo notavi.
Scire rei seriem totam mentem commodavi.
Mox in testem protulit vir quandam picturam,
Leonis et hominis habentem figuram,
In qua vir subdiderat leonis naturam.
Ars ita fingebat; sed rem dubito fore puram.
En probat ad oculum, Vir dicebat ei,
Pictura quae subiacet, et eventus rei,
Quod prostratus vinculis dominaris mei.
Clarius ista patent cuiusvis luce diei.
Quis picturam fecerit Leo perscrutatur.
Manu, refert, hominis illa fabricatur.
Ergo, cum haec gratia nobis concedatur,
Pingemus veluti leo vincit, homo superatur.
Veni nunc ad theatrum, et ostendam tibi
Virorum cadavera, quae sunt nobis cibi.
Licet sint innumera quae uidebis ibi,
Sunt multo plura; non possunt omnia scribi.
Moralitas.
Hac docemur igitur altercatione:
Virtus in operibus est, non in sermone.
Palmam parit veritas omni in agone.
In vacuis verbis est gloria vana coronae.
Version in Wright's Latin
Stories:
XXVIII. DE VIRO ET LEONE.
Vir et leo steterunt in conflictu gravi,
De sua potentia atque de sua vi :
Rationes partium sedule notavi,
Scire rei seriem totam mentem commodavi.
Mox in testem protulit vir quandam picturam,
Leonis et hominis habentem figuram,
In qua vir subdiderat leonis naturam ;
Ars ita fingebat, sed rem dubito fore puram.
“En probat ad oculum,” vir dicebat ei,
“Pictura quæ subjacet, et eventus rei,
Quod prostratus vinculis dominaris mei :
Clarius ista patent cujusvis luce diei.”
Quis picturam fecerit, leo perscrutatur ;
Manu, refert, hominis illa fabricatur :
“Ergo cum hæc gratia nobis concedatur,
Pingemus veluti, leo vincit, homo superatur.
“Veni nune ad theatrum,
et ostendam tibi
Virorum cadavera quæ videbis ibi,
Licet sunt innumera quæ videbis ibi,
Sunt multo plura, non possunt omnia scribi.”
MORALITAS.
Hac docemur igitur altercatione,
Virtus in operibus est, non in sermone ;
Palmam parit veritas omni in agone,
In vacuis verbis est gloria vana coronæ.
The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755,
and also the readings in Thomas Wright's A
Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth
Centuries. London: 1842 (online).
|