<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.5: de viro pregnante (p. 731 in Hervieux; Perry 520)

Casus mirabilis iam     nuper ferebatur,
Quod Vir more feminae     praegnans habebatur.
Tota tremit patria,     vulgus opinatur
Quod tantum monstrum mortis sibi signa minatur.

Tempus partus propiat;     miser cruciatur.
Tremit, timet patria;     populus miratur.
Demum rei dubiae     casum praestolatur.
Tandem ridiculus mus a praegnante creatur.

Rident, ludent, garriunt;     vulgus adunatur.
Tandem inter ceterae     plebs congratulatur
Quod tumultus populi     tam cito sedatur,
Et res tam grandis tantilla pace locatur.

Moralitas.
Ista nos historia     monet non mirari
Magnis de rumoribus,     per quos perturbari
Corda solent hominum,     quia terminari
Saepe solent facile quae cernis magna putari.


Version in Wright's Latin Stories:

V. DE VIRO PRAEGNANTE.

CASUS mirabilis jam nuper ferebatur,
Quod vir more feminae praegnans habebatur.
Tota tremit patria, vulgus opinatur;
Quod tantum monstrum mortis sibi signa minatur;
Tempus partus propiat, miser cruciatur:
Fremit, timet patria, populus miratur;
Demum rei dubiae casum praestolatur;
Tandem ridiculus mus a praegnante creatur.
Rident, ludunt, garriunt: vulgus adunatur:
Tandem inter caetera plebs cangratulatur
Quod tumultus populi tam cito sedatur;
Et res tam grandis tantilla pace locatur.

MORALITAS.

Ista nos historia monet non mirari
Magnis de rumoribus, per quos perturbari
Corda solent hominum, quia terminari
Saepe solent facile quae cernis magna putari.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).