Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae
Book 2.6: de agno et cane (p. 732 in Hervieux; Perry
506)
Inter capras extitit Agnus educatus,
A matris uberibus ibi collocatus.
Quem Canis aggrediens sic sic est affatus:
Quid sine matre tua facis hic capris sociatus?
Agnus ait: Propria mater me portavit
In suis visceribus et mundo donavit.
Sed suis uberibus Capra me lactavit,
Et mihi carior est bona quae mihi tanta patravit.
Canis ait: Attamen vere comprobaris
Ovis esse filius per quam nascebaris,
Licet inter hispidas capras nutriaris.
Agnus ait: Sic est ut dicis, non verearis.
Mater, me concipiens, naturae complebat
Legem, cum me peperit; sed hinc nesciebat
Utrum mas vel femina foret quod ferebat,
Quae nec notitiam venturae sortis habebat.
Moralitas.
Ista nos historia dat intelligentes,
*Quod alumni carnis amant nutrientes.
Mirum, cum despiciunt proprios parentes,
Aestimo; naturam transcendunt sic facientes.
Version in Wright's Latin
Stories:
VI. DE AGNO ET CANE.
INTER capras extitit agnus educatus,
A matris uberibus ibi collocatus;
Quem canis aggrediens sic sic est affatus,
"Quid sine matre tua facis hic capris sociatus?"
Agnus ait, "Propria mater me portavit
In suis visceribus, et mundo donavit;
Sed suis uberibus capra me lactavit,
Et mihi carior est bona quae mihi tanta patravit."
Canis ait, "Attamen vere comprobares
Ovis esse filius, per quam nascebaris,
Licet inter hispidas capras nutriaris."
Agnus ait, "Sic est, ut dicis, non verearis.
"Mater me concipiens naturae complebat
Legem, eum me peperit; sed hinc nesciebat
Utrum mas vel femina foret quod ferebat,
Quae nec notitiam venturae sortis habebat."
MORALITAS.
Ista nos historia dat intelligentes,
Quod alumpni carnis amant nutrientes;
Mirum cum despiciunt proprios parentes;
Aestimo naturam transcendunt sic facientes.
The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755,
and also the readings in Thomas Wright's A
Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth
Centuries. London: 1842 (online).
|