<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.9: de leone et equo (p. 735 in Hervieux; Perry 187)

Equus nuper pascuis     suis incedebat,
Ad quem, dolum simulans,     Leo veniebat,
Qui se fore medicum     prudentem promebat.
Haec ideo dixit, quod Equum mactare volebat.

Equus, ut insidias     Leonis videbat,
Falsi curam medici     cautus capiebat.
Dum medelam sumeret,     cogitans studebat
Qualiter insidias mortis vitare valebat.

Nimis, inquit, gaudeo     te talem tenere
Medicum, qui valeas     morbos amovere.
Succurrens quam totius,     rogo, miserere
Atque mei morbi causas accede videre.

Me currentem contigit     spinam percalcare,
Quae dum pedem transiit,     coepi claudicare.
Veni tanto vulneri     medelam donare,
Ut possim sanus tibi praemia multa parare.

Leo curans pedibus     Equi residebat.
Huc illuc inspiciens     caput submittebat.
Equus eius capiti     pedes feriebat,
Et totum pectus cum vertice conquatiebat.

Fugit Equus saliens,     cum Leo iaceret
Gravi pressus vulnere,     dicens plus valeret
Quod apertus afforet     hostis quam lateret
Insidiis plenus, nec pignus amoris haberet.

Moralitas.
Hic amicum prohibet     fictum simulari
Et cum vultu placido     cor fidum servari.
Ne, dum ridet oculus,     velit machinari
Insidias animus nullaque fide solidari.


Version in Wright's Latin Stories:

IX. DE LEONE ET EQUO

EQUUS nuper pascuis suis incedebat;
Ad quem dolum simulans leo veniebat,
Qui se fore medicum prudentem promebat,
Hæc ideo dixit quod equum mactare volebat.
Equus ut insidias leonis videbat,
Falsi curam medici cautas capiebat,
Dum medelam sumerat cogitans studebat
Qualiter insidias mortis vitare valebat.
"Nimis," inquit, "gaudeo te talem tenere
Medicum, qui valeas morbos amovere;
Succerrens quamitocius rogo miserere,
Atque mei morbi causas accede videre.
"Me currentem contiget spinam percalcare,
Quæ dum pedem transiit, coepi claudicare;
Veni tanto vulnere medelam donare,
Ut possim sanus tibi præmia multa parare."
Leo curans pedibus equi residebat,
Huc illuc inspiciens caput submittebat.
Equus eju capiti pedes feriebat,
Et totum pectus cum vertici conquatiebat.
Fugit equus saliens; cum leo jaceret
Gravi pressus vulnere, dicens, plus valeret
Quod apertus afforet hostis quam lateret
Insidiis plenus, nec pignus amoris haberet.
MORALITAS.
Hic amicum prohibet fictum simulari,
Et cum vultu placido cor fidum servari;
Ne dum ridet oculus, velit machinari
Insidias animus, nullaque fide solidari.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).