<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.3. De vulpe et gallo
(Perry 562)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula iii de vulpe et gallo.

Sunt homines multi, qui non previdentes sua dicta frequenter talia dicunt, unde postea ducuntur in penitentiam et damna accipiunt. Unde audi fabulam. Vulpis aliquando sustinens famem ivit ad villam quandam, et veniens ante gallum dicebat ei: O domine meus galle, quam pulcram vocem habebat dominus meus pater tuus. Nam ego cupiens aurdire vocem tuam veni huc, unde rogo te, ut canas alta voce, ut audiam, utrum to an pater tuus pulcriorem habeas vocem. Tunc gallus cum clamore clausis oculis cepit canere. At vulpis insiliens in eum, cepit eum et portavit in silvam. Tunc homines ville illius insequentes eum dicebant: Quia vulpis portat gallum nostrum. Audiens autem gallus dixit vulpi: Audis domina, quid dicunt villani turpes? dic ergo illis, quia meum gallum, non vestrum porto. Tunc vulpes dimittens gallum ex ore dicebat: Quia meum, non vestrum porto, gallus autem evolans in arborem dicebat: Mentiris domina mea, mentiris, ipsis sum non tuus! Vulpis autem percutiens buccam suam cum palma sua dicebat: O bucca, quanta dicis, quanta loqueris. Certe, si modo locuta non fuisses, predam tuam non ammisisses. Sic et multi homines cum multa loquuntur damnum non effugiunt.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.