<< Home Page | Walter Index

Aesop's Fables: Walter of England

Fable 13. De vulpe et aquila.

Perry 001

Dum vulpes aquilam pro rapta prole perungit
Melle precum, predam reddere nescit avis.
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi,
Sed redimit natos utilis arte parens.
Arboreum zonat stipulis et vimine truncum,
In stipulam docto dirigit ore facem.
In pullos aquile conuirat copia fumi;
Hunc tamen et vulpem provida placat avis.
Non sit qui studeat, quia maior, obesse minori,
Cum bene maiori possit obesse minor. 


Text as published in Boldrini, Sandro. Uomini e bestie: le favole dell Aesopus latinus. Lecce: Argo, 1994.