<< Home Page | Walter Index

Aesop's Fables: Walter of England

Fable 37. De musca et formica.

Perry 521

Musca movens lites formicam voce fatigat,
Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
Torpes mersa cavis, levitas mihi queritur alis;
Dat tibi fossa domum, nobilis aula mihi.
Delicie sunt grana tue, me regia nutrit
Mensa; bibis fecem, sed bibo lene merum.
Quod bibis a limo sugis; mihi suggerit aurum
Quod bibo. Saxa premis, regia serta premo.
Sede, cibis potu, thalamis cum regibus utor,
Regine teneris oscula figo genis."
Non minus urentes mittit formica sagittas
Et sua non modicum spicula fellis habent:
Ludo mersa cavis: nescit tua penna quietem.
Sunt mihi pauca satis: sunt tibi multa parum.
Me letam videt esse cavus: te regia tristem.
Plus mihi grana placent quam tibi regis opes
Venatur mihi farra labor: tibi fercula furtum.
Hec mihi pax mellit: toxicat illa timor.
Mundo farre fruor: tu fedas omnia tactu.
Cum nulli noceam, cuilibet una noces.
Est mea parcendi speculum: tua vita vorandi.
Sunt mea que carpo: non nisi rapta voras.
Ut comedas vivis: comedo ne vivere cessem.
Me nihil infestat: te fugat omnis homo.
Unde petis vitam, rapitur tibi vita; palato
Dulcia vina bibens, fel necis acre bibis.
Si negat ala tibi ventoso victa flabello,
Aut neces vinciris, aut semiviva iaces.
Si potes estivi dono durare favoris,
Cetera si parcant, non tibi parcit hiems.
Dulcia pro dulci, pro turpi turpia reddi
Verba solent: odium lingua fidemque parit. 


Text as published in Boldrini, Sandro. Uomini e bestie: le favole dell Aesopus latinus. Lecce: Argo, 1994.