<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

15. DE CATO QUI SE FECIT MONACHIUM.
Perry 592

Contra ambientes honores et beneficia et dignitates, etc.
In quodam refectorio fuit quidam Murilegus, qui omnes Mures, excepto uno magno Rato, cepit et interfecit. Cogitauit Gatus qualiter Murem illum magnum deciperet et deuoraret. Tandem fecit sibi radi coronam; induit cucullam et fecit se monachum, inter alios monachos sedit et com(m)edit. Videns hoc, Ratus gauisus est, credens quod nollet ei nocere. Saltauit igitur Ratus huc et illuc, et Gatus dissimulans oculos suos a uanitate auertit. Tandem secure Ratus a[p]propinquauit ad Gatum. Gatus uero cum unguibus uiriliter Ratum cepit et firmiter tenuit. Dixit Ratus: Quare talem crudelitatem facis? Quare me non dimittis? Nonne monachus factus es? Dixit Gattus: Nunquam ita bene predicabis quod te dimittam, frater: quando volo, sum monachus; quando uolo, sum canonic(h)us. Et deuorauit Ratum.
Sic plerique, quando non possunt optinere diuicias et aliud quod diligunt, ieiunant, fingunt se bonos et sanctos, cum sint papalardi et demones transfigurantes se in angelum lucis, et alii faciunt se monachos, ut sint cellerarii, priores, abbates, episcopi, et sic faciunt se radi, ut capiant unum Ratum. Preterea, quando illicite habent quod desiderant, nunquam tantum predicabis quod Ratum suum dimittant.

15a. DE ARANEA.
Perry

Sic Aranea filum extrahit, telam orditur, totam se euiscerat, ut unicam Muscam capiat. Tandem uenit uentus, et totam telam cum Aranea et Musca dissipat et asportat.
Sic clerici, curiales, scolares in frigore et caumate, per uentos et pluuias, per montes et ualles laborant, totos se euiscerant, ut unicum beneficium, unicam ecclesiam, hoc est unicam Muscam capiant. B.: Circuit sedulus explorator, sequitur, obsequitur, manibus ac pedibus repit, si quo modo in patrimonium se ingerat crucifixi. [Bernardus in one of the ms., but H. gives no reference]

15b. DE MUSCA.
Perry

Musca autem [est] multiplex, aut stimulans, aut maculans, aut tumultuans. Quando quis habet ecclesiam, et cupide et avare ei incumbit, sollicitus qualiter bona temporalia conseruet et multiplicet, tunc habet Muscam stimulantem. Quando (non) uiuit luxuriose, gulose, ex beneficio, sic habet Muscam maculantem.
Quando (non) habet magnam societatem, multas equitaturas, magnam pompam ex beneficio, tunc habet Muscam tumultuantem. Tandem uenit uentus buf[f]ans [et] totum asportat. / Impetus uenit est mors uel ignis, a[d]uersitas, que totum statum, totam fortunam hominis destruit: / Fallax fortuna, quam sillaba destruit una! / Hec syllaba mors totam felicitatem hominis destruit.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!