Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
2. DE NISO ET COLUMBA ET DUCE.
Perry 588
Applicatur minantibus solum et non facientibus iusticiam.
Nisus semel rapuit unam Columbam et deuorauit. Alie Columbe acceperunt
consilium cui conquererentur. Et dixerunt: Duci. Est autem auis Dux cum
magno capite et maior Aquila, et ideo Columbe conqueste sunt ei de Niso,
quod faceret iusticiam, quoniam sociam suam interfecit. Audita querela,
respondit Dux cum magna ingurgitatione: Cloc! Quo audito, dixerunt Columbe:
Quam bene intonuit! Certe faciet sibi de Niso unum morsellum. Iterum uenit
Nisus, et aliam Columbam rapuit. Accesserunt Columbe ad Ducem, postulantes
quod faceret iusticiam. Et respondit: Cloc! Dixerunt Columbe: Ecce quam
strenue com[m]inatur; optime faciet iusticiam. Nisus terciam Columbam
accepit. Columbe tercio uenerunt ad Ducem, ut uindictam acciperet. Et
ipse respondit: Cloc! Audientes dixerunt: Quid est quod semper dicit Cloc,
et nunquam iusticiam facit? Recedamus a regno suo, et infestemus eum sicut
falsum et stultum. Hinc est quod Columbe et cetere Aues, quando Ducem
uident, eum infestant.
Sic plerique, quando pauperes clamant quod reges et maiores faciant
iusticiam de iniuriantibus, dicunt: Faciemus, faciemus, et sic dicunt
unum cloc. Nunquam tamen faciunt. Hoc et ad falsos promissores refertur
qui dicunt: Cloc, cloc, dabo, dabo; et nichil aliud habetur a talibus
nisi unum cloc.
2a. DE SCRABONE.
Perry
Simile Scrabo cum alis facit tumultum, quasi diceret: Frai bien, frai
bien, et tandem dat se in oculum tuum.
Ita dicunt quidam: Frai bien, frai bien. Promittunt unguentum et dant
stimulum,; promittunt rosas et dant urticas.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|