Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
26. DE ASINIS INDUTIS PELLIBUS LEONINIS.
Perry 358
Contra pigros.
Asini uiderunt quod homines male et dure tractauerunt eos, stimulando,
onera imponendo. Viderunt etiam quod timuerunt Leones. Condixerunt ad
inuicem quod acciperent pelles leoninas, et sic homines timerent illos.
Fecerunt sic. Asini igitur, induti pellibus leoninis, saltabant, discurrebant.
Homines fugerunt credentes esse Leones. Tandem Asini inceperunt recanare.
Homines diligenter auscultauerunt et dixerunt: Vox ista vox Asinorum est;
accedamus proprius. Accesserunt tandem; viderunt caudas illorum et pedes
et dixerunt: Certe isti sunt Asini, non Leones, et ceperunt Asinos et
multum bene uerberauerunt.
Ita asini sunt homines falsi, pigri ad omne bonum. Postea, ut reuerentia
eis tribuatur, assumunt habitum Benedicti; sed multociens emittunt uoces
asininas, quando scilicet de luxuria, de pecunia loquuntur. Et tunc possumus
dicere: Lingua tua manifestum te facit [Matthew 26.73]. Tunc possumus
dicere quod tales sunt pocius asini Diaboli quam monachi Benedicti.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|