<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

28. DE CONTENTIONE VESPE ET ARANEE.
Perry 598

Qualiter decepit prosperitas humana et cetera.
Dixit Vespa ad Araneam: Nichil uales. Semper habitas in formaine; plus uolarem per unum diem quam posses ire per decem. Et ait Aranea: Et ego firmabo. Quid firmabis? -- Galonem uini. -- Qui (sic) respondit: Bibamus primo, et qui defecerit uinum persoluet. Dixit Vespa: Bibamus in hac arbore. Et dixit Aranea: Nequaquam; sed preparaui ad opus tui unam cortinam albam et pulchram. Hic ambo sedeamus et bibamus. Vnde tele Aranearum cortine Lumbardice dicuntur. Vespa descendit super cortinam, id est telam Aranee. Et statim inuoluti sunt pedes eius et caput, et cepit cum alis se excutere et non potuit; et ait: Maledicta sit talis cortina, quia exire non possum! Certe, dixit Aranea, nunquam uiua euades. Et accessit et Vespam deuorauit.
Hec cortina est pulchra mulier, mundi amenitas, diuiciarum curiositas: qui (sic) dicuntur cortine Diaboli. Qui se inmittunt, a Diabolo deuorantur. Job [18.8]: Misit in rete pedes meos, et in maculis eius ambulat.

28a. DE SC(A)RABONE.
Perry

Contra eos qui plus terrena sapiunt quam spiritualia et cetera.
Scrabo semel uolauit per amigdalinas arbores florentes, per pomeria, per rosas, per lilia et alios flores. Tandem proiecit se in sterquilinium ubi erant stercora equorum et boum, et inuenit ibi uxorem suam que quesiuit unde ueniret. Et ait Scrabo: Circuiui terram, transuolaui eam, uidi flores amigdalarum, rosarum, et lilorum; set nunquam uidi ita amenum locum et delectabilem, sicut est iste, demonstrato sterquilinio.
Sic plerique clerici, monachi, layci audiunt uitas sanctorum, transeunt per lilia conuallium, per rosas martyrum, per uiolas confessorum; sed nunquam uidetur eis ita placidum, ita amenum, sicut meretrix, sicut taberna, sicut exercicium causarum, quod totum est sterquilinium fetidum et congregacio peccatorum. Ideo dicitur in Ecclesiastico [C.] IX, [v.10] : Omnis mulier que est fornicaria, quasi stercus in via, conculcabitur. Maledictus et innaturalis talis scrabo, talis impius, cui plus sapit stercus peccati quam Christus, loca Diaboli, stercora [h]yrundinum qui excecant, quam uita et exempla sanctorum. Vt dicit Augustinus: Huius habent corru(m)ptum palatum cordis ex febre iniquitatis.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!