Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
33. DE ASINO ET PORCO.
Perry 600
Contra pigros et carnem fouentes.
Asinus frequenter uidit quod Porco in domo dabatur panis et pulmentum,
drasca et huiusmodi, et nihil laborabat nisi, quando bene com(m)ederat,
iuit dormitum. Cogitauit Asinus: Porcus iste bene se habet, bene com(m)edit
et bibit, et nichil laborat; ego tota die laboro et parum com(m)edo; fingam
me infirmum. Fecit sic: in pace iacuit. Stimulauit eum Dominus eius; surgere
noluit, sed ingemuit. Ait Dominus uxori sue: Asinus noster infirmatur.
Dixit Domina: Ex quo ita est, demus ei panem, farinam, et portemus ei
aquam. Fecerunt sic. Asinus parum comedit in principio, postea satis,
et inpinguatus est. Et dixit Asinus penes se: Modo habeo bonum seculum.
Item, quando Porcus fuit inpinguatus, fecit Dominus domus uenire carnificem
cum securi et cultello, ut Porcum interficiet (sic). Carnifex cum securi
percussit Porcum in capite quod cecidit, cum cultello extraxit sanguinem
de gutture. Quod uidens Asinus exterritus est, timens ne ipsum interficerent,
cum inpinguatus esset; et ait penes se: Certe malo laborare et uitam pristinam
ducere quam sic interfici. Exiuit stabulum et saltauit ante Dominum suum.
Quod uidens Dominus restituit eum pristino officio et bona morte mortuus
est.
Porcus significat diuites qui bene se induunt et bene comedunt et nihil
laborant. Hii sunt clerici, usurarii, porci Diaboli, in quos intrauit
spiritus inmundus et misit eos in mare, id est in amaritudinem culpe et
tandem in amaritudinem gehenne. Asinus, quem equitat Christus, est uir
iustus, siue in studio, siue in claustro, siue in campo labori deditus,
et melius est quod in labore portemus Christum in supernam Ierusalem quam,
sicut porci Diaboli, precipitemur in gehennam, quam securim dampnationis
super caput recipere. Huiusmodi in labore hominum non sunt; ideo cum hominibus
non flagellabuntur, sed cum demonibus. Isa[ias] [10.16]: Propter hoc mittet
Dominus, Deus exercituum, in pinguibus eius tenuitatem.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|