<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

48. DE TESTUDINE.
Perry

Contra grauamen diuiciarum.
Testudo portat domum suam super dorsum suum. Vnde parum incedit et paruam dietam facit.
Hii sunt diuites et episcopi, qui cum quadrigis, utensilibus, uasis argenteis, tota domo incedunt. Et ideo tarde ueniunt ad Paradisum. Veruntamen (sic), diuicie si affluunt, nolite cor apponere. Ideo dicit Sanctus: Non sunt uituperande diuicie quibus mereamur regnum celorum. Item ad Timotheum [6.9]: Qui uolunt diuites fieri, incidunt in uarias temptaciones et in laqueos Diaboli. Glosa. Non abhorret Apostolus diuicias, sed morbum diuiciarum qui est superbia. Quoniam uidet diues se magna familia stipatum, pulcra uasa, equos pingues habentem et huiusmodi, superbit, et hic est morbus et uermis deliciarum. Sicut uermis rodit arborem proceram quod corruit, ita uermis superbie altos homines et superbos rodit quod corruunt in puteum inferni. Plerique tamen sunt qui possident diuicias, sed non amant nec cor apoonunt, nisi ut pauperibus distribuant.

48a. [ITEM DE TESTUDINE].
Perry

Item Testudo duo cornua erigit; sed cum palea uel spina tanguntur, cornua retrahit et infra testam se includit.
Ita est de episcopis cornutis: quando leui tribulatione uel aduersitate tanguntur, cornua sua retrahunt, et quandoque fugiunt, quandoque in cameris se includunt et non opponunt se muros pro domo Domini.

48b. DE ARANEA ET MUSCA ET BURDONE.
Perry

Contra diuite[s] affligentes pauperes et cetera.
Aranea, quando uenit Musca in telam suam, fortiter exit et Muscam capit et interficit. Quando uenit Burdo uel Vespa sonitum faciens, Aranea in foramen suum fugit.
Sic est de episcopis quibusdam et prelatis: quando pauper et modicus incidit in rete episcoporum per delictum uel falsam accusationem, illum arripiunt ardenter et comedunt. Sed cum uenit diues et minatur, tunc abscondit se episcopus uel prelatus. Vnde Osee [13.1]: Loquente Effraim, horror inuasit Israel; hoc est, comminante diuite, hor[r]or inuasit prelatum meticulosum.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!