<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

50. DE VULPE ET GALLINIS.
Perry 611

Vulpes esuriens et algens uenit ad Gallinar[i]um, et rogauit Gallinas quod aperirent ei. Et dixerunt: Nolumus aperire, quia es inimicus noster et semper nobis nocuisti. Et ait: Nichil mali uobis faciam, et hoc per omnes sanctos iuro uobis. Dixerunt Galline: Non credimus tibi. Dixit Vulpes: Bene [potestis] credere, quod iam fame et frigore confecta debeo uitam terminare, et, si mortua fuero, imputabit uobis Deus. Gallus et Galline pietate ducti (h)ostium aperuerunt. Vulpes intimuit et parum quieuit, et calefacta tandem, promissione oblita, cepit unam Gallinam, interfecit, com(m)edit, postea aliam, et omnes turbauit.
Vulpes est aliquis pauper et fraudulentus, qui, ut bene comed(er)at, petit ut (h)ostium in claustro aperiatur, ut possit inter simplices monachos simpliciter uiuere, alioquin, si in seculo remanserit, pereat. Dicit quod Deus a monachis animam suam requiret. Religiosi autem, misericordia moti, illum intromittunt, in tempore probationis quiescit; cum professionem fecerit, omnes socios turbabit, plura cibaria, plures uestes exigendo, aliis inuidendo, aliis detrahendo, alios supplicando, alios ad peccandum al[l]iciendo, alios accusando.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!