<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

59. DE HOMINE QUI POSUIT SERPENTEM IN SINU SUO.
Perry 176

Quod non est confidendum de hoste suo.
Serpens semel iacebat super terram gelatam et multum algebat. Homo quidam hoc uidens, pietate motus, accepit Serpentem et posuit in sinum suum ad calefaciendum. Serpens calefactus Hominem fortiter pungebat. Et ait: Quare ita male me punxisti? quia sinu meo pro bono tuo te collocaui? Respondit: Nonne scis quod semper sunt inimicie inter genus meum et hominem, et naturaliter ipsum odio? Nonne scis quod Serpens in sinu, Mus in pera, Ignis in grenio (sic) male remunerant hospites suos?
Saraceni captiui, quando possunt, dominos suos perimunt et euadunt. Similiter peruersus, licet beneficium ab eo, quem habet odio, recipiat, semper, cum poterit, ei nocebit. Vnde quidam: / Odero, cum potero; si non, inuitus amabo. / Similiter, qui malam habet naturam, semper, cum potest, naturam suam exercet. Ideo hominem naturaliter peruersum nunquam tibi associes, nunquam te ipsum ei credas.

59a. DE HOMINE INGRATO ET SOCIO MALE REMUNERANTE.
Perry 618

Quidam magnum honorem Seruienti regis impendit. Ille Seruiens illum solum accusauit. Vocatus est ad curiam et inculpatus; et nouit quis hoc procurauit, et uocauit eum in partem et dixit: Nonne seruiui tibi, ut potui? Nunquam fecit tuum displicere. Quare laboras ad dampnum meum? Alius respondit: Bene scio quod honorasti me, et nunquam malum mihi intulisti. Sed hec est natura nostra in terra ista, quod semper malum rependimus illis qui bona nobis contulerunt.
Hec est natura Diaboli, qui semper malefacit amicis suis et non aliis; pessime remunerat illos qui ei seruiunt.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!