Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
65. DE CICONIA ET SERPENTE.
Perry 620
Quod principiis est obstandum et cetera.
Ciconia uenit ad foramen Serpentis, et uocauit eum ut exiret. Respondit
Serpens: Quis es tu, qui ausus es me infestare? Et ait: Ego sum Ciconia,
et libenter tecum contenderem. Et ait Serpens: Misera, cum graciles habeas
tibias et fragiles, collum gracile et longum, quomodo mecum pugnares,
quoniam uici strenuissimum animal, scilicet Adam, primum hominem a Deo
plasmatum, et uxorem eius, et multos homines in deserto peremi? Centum
tales Ciconie non possent unicum hominem expugnare. Quomodo presumis mecum
contendere? Et ait Ciconia: Tantum exeas foramen et uidebis. Serpens iratus,
sibilando et os aperiando (sic), foramen exiuit, quasi uellet Ciconiam
totam deuorare. Ciconia statim dedit ei cum rostro super capud, et Serpens
statim occubuit, dicens: Ecce iam me peremisti. Ait Ciconia: Certe, si
Adam et ceteri homines scirent ubi est uita tua et fortitudo, et hoc artificio
usi essent, te in capite percussissent, nunquam a te uicti fuissent. Tali
igitur arte utendum est.
Principiis obsta; sero medicina paratur, / Cum mala per longas conualuere
moras. / Cum sentis primos motus luxurie uel ire, statim resiste, statim
allide paruulos ad petram; petra autem est Christus; hoc est, amore Christi
primos motus interfice. Si permittes crescere donec totum corpus per ignem
luxurie accendatur, non habebis uires extinguendi, quia tunc paruuli creuereunt
[in tantum] quod effica[n]tur pugiles magni. Primo quasi stupe de facili
soluuntur, et, si creuerint, efficientur uincula plaustri que rumpi non
poterunt. Vnde Dominus antiquo Serpenti: Ponam inimici[ci]as inter te
et mulierem: ipsa conteret capud tuum. Mulier est beata Virgo, sancta
ecclesia, que[lib]et fidelis anima, que caput Serpentis, quasi inicium
suggestionis, debet conterere. Sic uincitur Serpens antiqu[u]s.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|