<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

67. DE BUFONE ET RANA.
Perry 622

Contra auaros et laycos tenaces.
Bufo, qui habitat in terra, rogauit Ranam, que habitat in flumine, quod daret ei de aqua ad potandum. Ait Rana: Placet; et dedit ei quantum uolebat. Rana esuriens rogauit quod daret ei de terra. Respondit Bufo: Certe nihil dabo, quia ego ipse, timens ne deficiat, [non] comedo ad suffi(i)cienciam.
Sic sunt plerique in tantum tenaces, quod ex[s]pectant quod panes sint muscidi, bacones rancidi, pastilli sint putridi; nec possunt manducare nec pro Deo dare; timent quod terra eis deficiat. Hii sunt bufones Diaboli. [H]abacuc [2.6]: Ve ei qui multiplicat non sua! Benedicit non sua; quia non audeat ea(s) expendere, inuitus aliis relinquet. T[h]esaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

67a. [DE CANE ET DUOBUS HOMINIBUS].
Perry

Item Canis comitatur duos homines. Nescitur cuius sit. Sed, cum ab inuicem recedunt, Canis Dominum suum sequitur.
Sic diuicie sunt cum possessore et mundo. Sed cum possessor [m]oritur, diuicie cum mundo remanete morantur. Manifestum est igitur quod diuicie sunt mundi sequa[ce]s. In [H]abacuc: Vsquequo aggrauat contra se densum lutum? Quicumque enim diuicias auare congregat, murum luteum facit inter se et Deum, inter se et celum, quod intrare non poterit. Si scirent cupidi uel crederent que sunt eis uentura, plorarent et ulularent. Jacobus [5.1]: Agite nunc, diuites, plorate ululantes in miseriis que aduenient uobis. Diuicie uestre putrefacte sunt et uestimenta uestra a tineis sunt com(m)esta; aurum et argentum uestrum eruginauit, et erugo eorum erit uobis in testimonium et manducabit carnes uestras sicut ignis.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!