<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

71. DE CICONIA ET CATTO.
Perry

Quod per quod uocatur, nec laudibus, nec uituperiis mouetur aliquis.
Melius est assimulari Ciconie, que anguillam sibi et pullis suis ad uescendum portauit. Quod uidens Catus qui libenter com(m)edit pisces, licet non uelit humectare pedes, ait: O auis pulcher[r]ima, rostrum habes rubeum et plumas albissimas, nunquid rostrum tuum ita rubeum est interius ut exterius. Ciconia noluit aliquid respondere, nec rostrum aperire, quia noluit anguillam dimittere. Iratus murilegus uituperabat Ciconiam: Vel es surda uel muta. Non poteris respondere, miser[r]ima? Nonne quandoque comedis serpentes que sunt animalia uenenosa et inmundissima? Quodlibet animal mundum munda diligit, et tu, turpia et inmunda. Igitur es inter ceteras aues inmundissima. Ciconia, nihil respondens, cum anguilla(m) tenuit uiam suam.
Sic uir iustus nec in laudibus extollitur, nec in uituperiis deicitur. Dicant homines quod uoluerint; anguillam non dimittas; caritatem, pacienciam teneas, cum silentio procedas, et saluus eris.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!